라틴어 문장 검색

in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON27)
Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:5)
Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis, cum medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra volat ardea nubem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:3)
non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:2)
huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum - quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:6)
et tophus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:16)
Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes, frigidus et silvis aquilo decussit honorem, iam tum acer curas venientem extendit in annum rusticus et curvo Saturni dente relictam persequitur vitem attondens fingitque putando.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:4)
Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:12)
tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:10)
Mercuri facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, te canam, magni Iovis et deorum nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum, quidquid placuit, iocoso condere furto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 101)
tu curva recines lyra Latonam et celeris spicula Cynthiae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 285)
ut mater iuvenem, quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora cunctantem spatio longius annuo dulci distinet a domo, votis ominibusque et precibus vocat curvo nec faciem litore dimovet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 55)
adiecere bonae paulo plus artis Athenae, scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum atque inter silvas Academi quaerere verum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 224)
"quin, ubi perire iussus exspiravero, nocturnus occurram Furor petamque voltus umbra curvis unguibus, quae vis deorum est Manium, et inquietis adsidens praecordiis pavore somnos auferam."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 523)

SEARCH

MENU NAVIGATION