라틴어 문장 검색

multos praecipitata in aperta incendia cogit nec patitur vitare focos, quibus aestuat aurum, quod petit arsurus pariter speculator 1 avarus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1131)
nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, et vera incessu patuit dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:1)
"Di maris et terrae tempestatumque potentes, ferte viam vento facilem et spirate secundi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:4)
"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:4)
aequatae spirant aurae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:13)
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:2)
absenti Aeneae currunt geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:16)
Vocat agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis scindebat, rapta spirans immane securi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:14)
Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat mulcebatque iras et morsus arte levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:2)
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:14)
super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:12)
" Simul haec effatus ab alto aethere se misit, spirantis dimovet auras Ascaniumque petit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:5)
aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:26)
Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION