라틴어 문장 검색

Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장5)
species dispositionis, quae graece dicuntur ἰδέαι, sunt hae:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장6)
hae sunt terminationes dispositionum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장14)
defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balinea, theatra, ambulationes ceteraque, quae isdem rationibus in publicis locis designantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장5)
utilitatis autem, emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda distributio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장8)
non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장23)
non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장14)
etiamque in tectoriis operibus rimas hi faciunt arrectariorum et transversariorum dispositione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장91)
Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parumque habens umoris et aeris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장24)
itaque in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sustinet inmania pondera structurae et sine vitiis conservat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장33)
Ephesi in aede simulacrum Dianae ex ea, lacunaria et ibi et in ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장47)
haec dispositio hanc habet difficultatem, quod epistylia propter intervallorum magnitudinem franguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장10)
Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장30)
haec autem ut explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장31)
Aedium ionicarum, quam apertissime potui, dispositiones hoc volumine scripsi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장70)

SEARCH

MENU NAVIGATION