라틴어 문장 검색

nam Corvinus in medium usque Augusti principatum, Asinius paene ad extremum duravit, ne dividatis saeculum, et antiquos ac veteres vocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere ac velut coniungere et copulare potuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 7:2)
ex Caelianis orationibus nempe eae placent, sive universae sive partes earum, in quibus nitorem et altitudinem horum temporum adgnoscimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 3:2)
Quae cum Aper dixisset, 'adgnoscitisne' inquit Maternus 'vim et ardorem Apri nostri?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 1:1)
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:3)
inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos, virtus agnoscat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 2:2)
adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos ceteri Germani quam nuper Usipi reliquerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:2)
alios agnoscere, quosdam requirere et pecunia aut gratia iuvare, inserendo saepius querelas et ambiguos de Galba sermones quaeque alia turbamenta vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 23장3)
ipse in suspenso tenuit, vetandi metu vel agnoscendi pudore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장7)
agniti dempsere sollicitudinem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장12)
deinde agnitus et vulgata caede temperatum ab innoxiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장10)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장10)
Civilis dum fugientis retentat, agnitus petitusque telis relicto equo transnatavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장6)
quae cum omnes aspicerent propter novitatem ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
quem ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION