라틴어 문장 검색

alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 106:1)
alioqui indubitata essent, non argumenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 113:4)
multus alioqui error est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 116:1)
haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 213:1)
alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 356:5)
alioqui sufficient intentio ac ratio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 366:2)
tum, si qua fuerint minus effecta iis, quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:5)
alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:4)
tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 57:2)
non enim videtur iusta dicere, alioqui videretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 91:5)
id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 95:2)
alioqui et tacendum erit saepe et aliis subiicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo) accedendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:4)
aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 9:1)
itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 7:1)
alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione, qui non satis laboravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION