라틴어 문장 검색

Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria.
(세네카, 행복론, Liber VI 23:1)
Interim dum rapiuntur et rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit, dum mutuo miseri sunt, vita est sine fructu, sine voluptate, sine ullo profectu animi.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:1)
Ingenti concursu deducuntur complexi alter alterum eum magno gaudio castrorum commilitones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:3)
Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 50:1)
Videre solemus inter matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:1)
Iam Petreius et Iuba concucurrerunt iacentque alter alterius manu caesi.
(세네카, De Providentia, book 1 18:7)
Illa nobis faciet hominum desiderium, haec nostri, et erit altera alterius remedium;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:4)
Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 11:5)
Hoc uno alter alteri placet quod uterque patri displicet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.24)
primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 419:1)
robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 325:1)
paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 383:1)
biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 393:1)
ambo cum simul aspicimus, non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam quod alter alteri displicetis, noceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 545:1)
dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio impediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam quam Ligures priore anno ceperant admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION