라틴어 문장 검색

illa etiam atque etiam cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 155:2)
paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:6)
altercationis praecepta poterant videri inchoanda, cum omnia, quae ad continuam orationem pertinent, peregissem, nam est usus eius ordine ultimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 222:1)
neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 223:3)
Quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:3)
valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 233:1)
quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 239:3)
nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:3)
prohibetur adolescens contione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:4)
illa ad ornatum, lumen orationis et generis et contionum procellas et eloquentiae fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriae eius vocat et alio loco segetem ac materiem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 226:3)
equidem celeras tempestates et procellas illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:1)
nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:2)
dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:9)
ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:3)
dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 235:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION