라틴어 문장 검색

ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:1)
res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 86:1)
sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 266:1)
moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 51:1)
Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장11)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea vulgi rumoribus exagitatam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장1)
vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장7)
Denique utrimque proelium nox diremit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장14)
Ita neque caueri anceps malum neque a fortissimis infirmissimo generi resisti posse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장4)
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:4)
Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 7:2)
Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:4)
sulcata, vibrant aequora et latera increpant dirimuntque canae caerulum spumae mare.
(세네카, 아가멤논 10:10)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile fecisset.
(세네카, 행복론, Liber IV 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION