라틴어 문장 검색

Itaque similiter et in animatis cient dolorem et in non animatis divellunt partes et consumunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:2)
Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:11)
cur igitur mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis atque sapientis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:11)
quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant - id enim pariter cum omni animante nascitur - deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis - idque faciant desiderio et cum quadam similitudine amoris humani - quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 102:1)
Principio nequeunt ullius corporis esse sensus ante ipsam genitam naturam animantis, ni mirum quia materies disiecta tenetur aere fluminibus terris terraque creatis, nec congressa modo vitalis convenientes contulit inter se motus, quibus omnituentes accensi sensus animantem quamque tuentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:2)
Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION