라틴어 문장 검색

adprobata valde sententia C. Cato contra dixit et Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:5)
maximae mihi vero curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cotidie, sed inspiciam quid discat quam saepissime et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 3:2)
maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:4)
cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam videri volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:6)
nihil excipit de quo non profiteatur, quid enim esse potest extra universa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:3)
A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 151:6)
geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui omnia vobis quae describunt probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:5)
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)
tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse profiteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:4)
quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 1:1)
quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem, - si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur, - quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 3:1)
tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 1:2)
sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:1)
ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 3:1)
sed si profiterer - quod utinam possem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION