라틴어 문장 검색

Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:4)
Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:1)
Lotus accubat et paulisper cibum differt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 8:4)
Nunc quoque paulisper haesitavi, id solum, quod recitavi, mitterem exigentibus vobis, an adicerem quae in aliud volumen cogito reservare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 2:2)
Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 3:1)
Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:1)
Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:2)
est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil scire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 3:2)
Saluta paulisper, quo sit tibi iucundius salutari;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 3:2)
Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 4:1)
Idem lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam subduceretur accepit, servat et profert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 9:1)
Venio in senatum, ius dicendi peto, dico paulisper maximo assensu.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 7:1)
Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis Raucaque de mediis sustulit ora vadis Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 626)
Paelignae dicar gloria gentis ego, Quam sua libertas ad honesta coegerat arma, Cum timuit socias anxia Roma manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 155)
anxia, Procri, lates:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 151:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION