라틴어 문장 검색

nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:2)
itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 60:2)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
qua propter utraque appellatione indifferenter uti licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:1)
ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio . Secundum est, ut sit oratio distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi oportet et desinat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 182:1)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 3:3)
hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:1)
his ilia potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 200:1)
Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장4)
deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:2)
Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque.
(세네카, 행복론, Liber II 152:2)
tot appellationes eius possunt esse, quot munera.
(세네카, 행복론, Liber IV 31:3)
Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat nec perdiderat dicta ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 141:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION