라틴어 문장 검색

Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 115)
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 251)
Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 355)
Ire hercle meliust te interim atque accumbere, dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 2101)
Agite apponite obsonium istuc ante pedes illi seni.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 4116)
cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3256)
Pernam quidem ius est adponi frigidam postridie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 335)
neque ego inimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 126)
date aquam manibus, apponite mensam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 129)
At tu appone et respice ad me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 253)
indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus, apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum, eo laserpici libram pondo diluont, teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt prius quam triverunt oculi ut extillent facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 223)
Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas secum adduxit, quique adornaret sibi ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 262)
adponam hercle urnam iam ego hanc in media via.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 521)
atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero, Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 62)
tu interibi adorna ceterum quod opust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 657)

SEARCH

MENU NAVIGATION