라틴어 문장 검색

primus enim excoluit orationem, primus et verbis dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in iis orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae composuit, id est, postquam magis profecerat usuque et experimentis didicerat quod optimum dicendi genus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 2:1)
colligunt enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adulationis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 4:2)
sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:1)
atque hercule sub eius modi praeceptoribus iuvenis ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non novi iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo contionum, saepe cognitae populi aures, sive accusationem susceperat sive defensionem, solus statim et unus cuicumque causae par erat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 6:1)
apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argumentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, postquam longa temporum quies et continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 2:3)
Sic quoque quod superest antiquitatis oratoribus forum non emendatae nec usque ad votum compositae civitatis argumentum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 1:1)
quae neque confirmare argumentis neque refellere in animo est:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 4:1)
apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 3:3)
ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut arcerent, non ut custodirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 5:1)
id praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias adsequuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 4:1)
saepe parti exercitus in experimentum, aliquando maioribus copiis ex eventu praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 2:3)
habitus corporum varii atque ex eo argumenta.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:1)
Trebellius segnior et nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:1)
Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 1:1)
Africa ac legiones in ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe post experimentum domini minoris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION