라틴어 문장 검색

Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium deo canere;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:7)
Ceterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:1)
Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus, victoria est autem pro quo certaveris obtinere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:5)
Denique hortatu praecipue ipsius Albini, ut hoc opus adgredi auderem, prouocatus sum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:4)
Hoc ergo duce uires capessunt Brettones, et uictores prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente suscipiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:2)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)
Ut Aeduini per uisionem quondam sibi exuli ostensam sit ad credendum prouocatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.1)
ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:14)
Illam saepe ferunt convivia ducere Baccho, Dum rota Luciferi provocet orta diem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 936)
gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis et magna intonsis gloria uictor auis, huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro redditur agricolis gratia caelitibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 124)
tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 344)
si a duumviris provocarit, provocatione certato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:3)
Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, provoco, inquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 275:2)
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:1)
ille cum a lictoribus iam traheretur, provocavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION