라틴어 문장 검색

"Dei perennis nomen adserentibus nihil pavori est, mors et ipsa subiacet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1143)
"per huius alvi fida conceptacula, per hospitalem mense bis quino larem, si dulce nostri pectoris nectar tibi, si molle gremium, grata si crepundia, persiste et horum munerum auctorem adsere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1325)
nam ego liberali illam assero causa manu.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1129)
Quid me incusas, Clitipho?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 219)
Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 19)
ferme eadem omnia Quae tute dudum coram me incusaveras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 734)
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:5)
Quem non incusavi amens hominumque deorumque, aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:34)
Nec quemquam incuso:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:8)
Consilium ipse pater et magna incepta Latinus deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:2)
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:4)
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:15)
[Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:9)
sed vocat usque suum, qua populus adsita certis limitibus vicina refugit iurgia;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 290)
haec autem, quae velut propria philosophiae asseruntur, passim tractamus omnes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION