라틴어 문장 검색

misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis quam res desiderat properet, vel minus quam necesse est secet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM16)
Iamque alia rectam plagam desiderant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장29)
Propriam etiamnum animadversionem desiderant eae, quae in ano sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장30)
sed ubi vetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장178)
Loquar autem nunc de iis, quae scalpellum desiderant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장3)
Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장72)
nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장2)
30 Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장1)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장95)
neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 36:8)
Quasdam autem obseruationes desiderant et nouae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 1:2)
Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem uix pati posse uideatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 7:2)
Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:2)
Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:1)
Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION