라틴어 문장 검색

in mammis quoque feminarum se reperisse [chirurgicus] Meges auctor est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 24:6)
Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 63:1)
Medicamentum non aliud ualentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:8)
Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:7)
Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphos uocari dixi, hoc medicamento perungunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:2)
Ad omnia ista uero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:2)
- Curari uero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, uino uetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:1)
Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 13:1)
sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:6)
Refertur ad Hermonem auctorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 47:2)
Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 8:1)
Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:1)
Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increuit auctore, qui pluribus uoluminibus hanc partem diligentissime conprehendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 3:1)
Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:4)
Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION