라틴어 문장 검색

nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 169:1)
itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:3)
verum illis quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine disciplina disertis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:1)
his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 16:1)
plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:4)
qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 53:1)
quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῆͺ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 189:2)
causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:1)
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:2)
quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 126:1)
adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:2)
intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 122:1)
quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:3)
qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:2)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION