라틴어 문장 검색

postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 746:1)
et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti in foro dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 397:1)
cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 415:2)
aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. f. Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. f. Masso decemvir sacrorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 15:1)
Servilius Caepio pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 16:2)
Carvili Maximi auguris M. Servilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 331:2)
f. Longus augur factus in locum T. Otacilii Crassi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 91:5)
in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 538:1)
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 339:1)
augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 342:1)
an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 442:1)
quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 511:1)
et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 513:1)
nec eo anno augur in eius locum est suffectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 513:2)
per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 532:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION