라틴어 문장 검색

id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, cum vitiosus dictator per augures fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 421:2)
cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeis, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, Terentius consul unus creature, ut in manu eius comitia rogando collegae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 424:1)
dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis qui viverent censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 290:1)
is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod numquam antea factum esset, probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam vim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in sex menses datum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 293:1)
et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti in foro dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 397:1)
cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 415:2)
additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 228:1)
aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. f. Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. f. Masso decemvir sacrorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 15:1)
Servilius Caepio pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 16:2)
Carvili Maximi auguris M. Servilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 331:2)
f. Longus augur factus in locum T. Otacilii Crassi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 91:5)
in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 538:1)
castigatio inconstantiae populi censoria et gravitate temporum illorum digna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 525:2)
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 339:1)
augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 342:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION