라틴어 문장 검색

Augustus deinde est qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex senatusconsulto cuius verba subieci:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:1)
PLACERE SENATUI UT HIC MENSIS AUGUSTUS APPELLETUR.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:8)
Quod etiam Laurentes patriis religionibus servant, qui et cognomen deae ex cerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem vocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae Kalendarum die supplicant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:2)
Sed et Lindii colunt Apollinem Λοίμιον, hoc cognomine finita pestilentia nuncupatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:2)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
quae cognomina utrique effectui apta sunt, ut sit Ἰήϊος ἀπὸ τοῦ ἰᾶσθαι, id est a sanando, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παύειν τὰς ἀνίας, et rursus Ἰήϊος ἀπὸ τοῦ ἱέναι, ab inmittendo, — βέλος ἐχεπευκὲς ἐφιεὶς, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παίειν, a feriendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:2)
Unde et Apollinem, id est solem, modo sospitalem modo pestem significantibus cognominibus adoramus, cum tamen pestis quae ab eo noxiis inmittitur aperte hunc deum bonis propugnare significet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 23:1)
Apollinis Lycii plures accipimus cognominis causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 36:1)
et multa sunt cognomina per diversas civitates ad dei pastoris officium tendentia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 45:2)
verum sacratissima et augustissima Aegyptii cum religione venerantur, ultraque memoriam, quae apud illos retro longissima est, ut carentem initio colunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 7:2)
Ipsius enim Maronis epistola, qua conpellat Augustum, ita incipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 10:3)
et oportunius quae de Augusto vis referre succedent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 15:3)
Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 9:1)
Aes alienum Augustus cuiusdam senator is cari sibi non rogatus exolverat numerato quadragies.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 23:1)
Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION