라틴어 문장 검색

credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4327)
At ego deos quaeso, ut quidquid in illo vidulost, si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 734)
Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque, si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo, ad Gripum ut veniat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 210)
Vidulum cum auro atque argento multo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 244)
Venus Crenensis, testem te testor mihi, si vidulum illum, quem ego in navi perdidi, cum auro atque argento salvom investigavero isque in potestatem meam pervenerit, tum ego huic Gripo, inquito, et me tangito - Labr.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 2132)
igitur divina mens, quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae neque corpus nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말9)
ubi vero aurum, argentum, ferrum, aes, plumbum reliquaeque res earum similes fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi, sed hi maxime sunt vitiosi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장16)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)
postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말40)
Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0127)
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 125)
Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:5)
Dederunt aurum, et argentum, et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes, quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:21)
A nostris laribus excepta beatior aula Aera metitur, altis suspensa columpnis, Sydere gemmarum prefulgurat, ardet in auro Nec minus argenti proprio donatur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:3)
[0437B] Christiani ergo victores, quidquid in stipendio suae expeditionis Turci conduxerant, frumentum, vinum non modicum, buflos, boves et arietes, camelos, asinos, equos et mulos, et praeterea aurum pretiosum et argentum infinitum, papiliones mirifici decoris et operis abstulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION