라틴어 문장 검색

Avarum facile capias, ubi non sis item.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 021)
Avarus nisi cum moritur, nil recte facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 023)
Avarus damno potius quam sapiens dolet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 025)
Cum das avaro praemium, ut noceat rogas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 122)
In nullo avarus bonus est, in se pessimus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 234)
Negandi causa avaro numquam deficit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 386)
Spes inopem, res avarum, mors miserum levat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 726)
Tam deest avaro quod habet, quam quod non habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 755)
Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 2:1)
heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae, quale bonum multis attulit ille malis!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 424)
at bona quae nec auara fuit, centum licet annos uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 429)
Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 13)
in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 386:3)
odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 4:1)
tum P. Sempronius Tuditanus tribunus militum, capi ergo mavoltis, inquit, ab avarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 605:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION