라틴어 문장 검색

Quam enim virtutem magis veneramur ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:2)
aversabatur omnium amicorum et aequalium notitiam et illam solam praesentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat.
(세네카, 행복론, Liber V 145:7)
non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 14:1)
Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi.
(세네카, 행복론, Liber VI 77:1)
Nec alio animo rectorem suum intuetur, quam, si di immortales potestatem visendi sui faciant, intueamur venerantes colentesque.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:5)
aversaberis et alienos liberos et tuos ipsumque quem desideras ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 18:3)
et quae diligis, veneraris et quae despicis unus exaequabit cinis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 60:4)
" Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret," et " sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit," et " non in medio me lecto sed in imo collocavit," et alia huius notae, quae quid vocem nisi querellas nausiantis animi ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:2)
Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 38:2)
sed simul aequalitas vitae fidem fecit non segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos populus idem colitque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 233:4)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
Per sancta generis sacra, per ius nominis utrumque nostri, sive me altorem vocas seu tu parentem, perque venerandos piis canos, senectae parce desertae, precor, annisque fessis;
(세네카, Hercules Furens 18:27)
Flemus casus, Oenei, tuos comitum primos turba per annos, flemus dubios, veneranda, toros.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:1)
Lucida dum current annosi sidera mundi, Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, dum matutinos praedicet Lucifer ortus altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos, candida formonsi venerabimur ora Lyaei.
(세네카, 오이디푸스 6:53)
Castalium nemus umbram Sidonio praebuit hospiti lavitque Dirce Tyrios colonos, ut primum magni natus Agenoris fessus per urbem furta sequi Iovis, sub nostra pavidus constitit arbore praedonem venerans suum monituque Phoebi iussus erranti comes ire vaccae, quam non flexerat vomer aut tardi iuga curva plaustri, deseruit fugas nomenque genti inauspicata de bove tradidit.
(세네카, 오이디푸스 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION