라틴어 문장 검색

nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:4)
Quae omnia videor mihi non minus breviter quam diligenter persecutus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 27:1)
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:4)
ea varietate, ea descriptione, quocumque inciderint oculi, reficientur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:3)
Ipse raro et breviter interlocutus multum me intra silentium tenui.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 6:3)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 4:1)
"si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori, exigis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권223)
Quamvis tamen oderat illam, talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:11)
Initium sumentes ab hac descriptione, quaedam iterum argumenta tractabimus quae e traditione Iudaea Christiana manant, ut congruentius nostrum de ambitu officium reddamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:4)
Quam ob rem, antequam agnoscamus quomodo fides novas rationes et postulata coram mundo afferat cuius nos sumus participes, constituimus breviter id considerare quod communi domui nostrae evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 25:2)
19. Ab hac videndi rationis Iesu participatione sumens initium, Paulus apostolus suis in scriptis de credentis exsistentia descriptionem reliquit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:1)
Estne utique haec aequa amoris descriptio?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION