라틴어 문장 검색

dumque deos vocat et de funere caro hoc superesse putat, videt ipsum in pulvere paene calcatum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권140)
Verum si esse desisti, quare aliis locum emendationis abscidas?
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 760)
Quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod deo vivis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:4)
Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:10)
Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia et is, qui summum locum ascendere nititur, gradibus uel passibus, non autem saltibus eleuatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:13)
Quidam abscidendum esse docebant, alii hoc fieri metu maioris periculi uetabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].6)
nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 330:2)
nam ut quisque hostem inpigre occiderat, primum capite aegre inter turbam tumultumque abscidendo terebat tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 185:1)
nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas non continuimus universas horremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 11:1)
cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 470:2)
nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 296:1)
iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 114)
Id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장9)
In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis calcetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장17)
cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION