라틴어 문장 검색

et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 6:6)
Nox erat et terras animalia fessa per omnis Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:6)
ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant.
(세네카, 행복론, Liber V 20:2)
Ita, qui veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, miscuit.
(세네카, 행복론, Liber V 77:3)
Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:1)
O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:2)
O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:5)
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:2)
Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:6)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
quid enim refert an alia mutis dis- similia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 164:4)
movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit.
(세네카, De Providentia, book 1 46:2)
"ego uero non uideo, nox oboritur et crassa caligo."
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 26)
hic tibi ostendam inferos, revocabo in alta conditam caligine, ultra nocentum exilia, discordem deam quam munit ingens montis oppositi specus;
(세네카, Hercules Furens 1:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION