라틴어 문장 검색

6. Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est vulgare illustre, et per consequens cantionem [oportet] ligare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 49:1)
Stilo equidem tragico tunc uti videmur, quando cum gravitate sententie tam superbia carminum quam constructionis elatio et excellentia vocabulorum concordat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 50:2)
11. Et ideo confutetur illorum stultitia qui, arte scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 54:1)
2. Circa quod sciendum quod predecessores nostri diversis carminibus usi sunt in cantionibus suis, quod et moderni faciunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 57:1)
sed nullum adhuc invenimus in carmen sillabicando endecadem transcendisse, nec a trisillabo descendisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 57:2)
Et licet trisillabo carmine atque endecasillabo et omnibus intermediis cantores latii usi sint, pentasillabum et eptasillabum et endecasillabum in usu frequentiori habentur, et post hec trisillabum ante alia.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 57:3)
(quod carmen, licet decasillabum videatur, secundum rei veritatem endecasillabum est:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 61:1)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
8. Et sic, recolligentes predicta, endecasillabum videtur esse superbissimum carmen:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 78:1)
1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 80:1)
Posset adhuc inveniri plurium sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba in vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:5)
3. Est enim cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel actus legendi.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 121:1)
primo circa cantus divisionem, secundo circa partium habitudinem, tertio circa numerum carminum et sillabarum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 134:2)
6. Quare sic colligere possumus ex predictis diffinientes, et dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine limitatam carminum et sillabarum compagem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 136:1)
Igitur ad habendam cantionis cognitionem quam inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de habitudine, et postmodum de carminibus et sillabis percontemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION