라틴어 문장 검색

sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:6)
neque enim isdem de rebus nec omni tempore nec similiter delectamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:3)
Tanta in eo peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret, peccare, etiamsi causa non esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:9)
quod idem in poematis, in picturis usu venit in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in iis aliquid probi, quod capiat ignaros, qui quidem, quid in una quaque re vitii sit, nequeant iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 18:3)
Optimus est enim orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et per- movet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:4)
Docere debitum est, delectare honorarium, per- movere necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:5)
Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:2)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 3:2)
Quod si te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire velle, adduxissem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus delectaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 104:1)
Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita, ut deceat et uti omnis moveat atque delectet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:1)
sed plerique in hoc vocem modo, neque eam scienter, et viris exercent suas et linguae celeritatem incitant verborumque frequentia delectantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 149:2)
neque enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:2)
nam, sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque declarant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:2)
sive quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, - dicam audacius - hosce habet fontis omnium disputationum suarum, qui iure civili et legibus continentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION