라틴어 문장 검색

possumus et Castorem, si legamus 'et senior cum Castore Thybris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1242)
aut certe ideo Pollu- cem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 893)
ignis ubi in medio et socii cratera coronant 'in medio ubi ignis'. et proprie 'coronant', usque ad coronam summam implent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5281)
iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam quam Romam pervenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 130:1)
'coronant' autem est aut inplent usque ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7246)
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:4)
inde castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas castor litteras exit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 208:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION