라틴어 문장 검색

Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti nobis noceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:4)
valetudo tua me valde conturbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:1)
sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 4:8)
nam litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem celaremus sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 11:3)
qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus - denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 9A 3:1)
verum ea non animum eius augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id adhibendus videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 7:6)
quam quidem celo miseram me hoc timere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 24 4:7)
conturbabat enim me [epitome Bruti Fanniana], in Bruti epitoma Fannianorum [scripsi] quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5B 1:10)
licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:8)
Saufeium de te celemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:7)
quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:2)
sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 4:6)
quae quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 9:2)
mirifice est conturbatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:4)
me quidem non maxime conturbabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION