라틴어 문장 검색

itaque hercule eius modi libri extant, ut ipsi quoque qui egerunt non aliis magis orationibus censeantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:2)
una adhuc victoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:2)
crebrioribus in dies Germanicae defectionis nuntiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum exercitum legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장6)
Titus Vinius manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos aditus, non eundum ad iratos censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장4)
iam Marius Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire, alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent, plures tantum sententiis aliorum contra dicerent, utque evenit in consiliis infelicibus, optima viderentur quorum tempus effugerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장2)
nam recens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum causae noscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장3)
dari tempus, edi crimina, quam- vis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장7)
Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram ipsis utilem disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장1)
ac forte Priscus Helvidius praetor designatus contra studium eius censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장6)
adnotabant periti numquam antea non abrogato magistratu neque lege lata alium suffectum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장7)
eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장11)
Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani censebant, placuerat mitti ad principem legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장7)
Marcellus non suam sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut inimicitiis locus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장1)
Helvidius arbitrio senatus agendum censuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장4)
censuerat Helvidius ut Capitolium publice restitueretur, adiuvaret Vespasianus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION