라틴어 문장 검색

illic indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad caedem misso corripitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장5)
at centurio quamvis inermem, praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a militibus iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장7)
nec omisit Silanus obniti et intendere ictus, quantum manibus nudis valebat, donec a centurione vulneribus adversis tamquam in pugna caderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장8)
eo missus centurio qui caedem eius maturaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장2)
igitur centurio, ubi effugia villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장4)
iam vero qui togatorum comitatus et egressus!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:1)
ac iam me deiungere a forensi labore constitui, nec comitatus istos et egressus aut frequentiam salutantium concupisco, non magis quam aera et imagines, quae etiam me nolente in domum meam inruperunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 3:1)
in paucissimos sensus et angustas sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo, ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 4:1)
gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio eius quem sectantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 3:1)
nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:3)
Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem principis non adaequare.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 1:1)
si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 2:1)
alterius manus centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:3)
nihil per libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 2:2)
seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION