라틴어 문장 검색

Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)
Volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:3)
occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor naturae verique.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 282)
his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo mensam pertersit et alter sublegit quodcumque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere, ut Attica virgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.8)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)
itemque extra naturales quaestiones, maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 77:3)
huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:2)
Alte cinctum putes dixisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:11)
Iam pervagatus ipse se fregit furor, caditque flexo qualis ante aras genu cervice taurus vulnus incertum gerens, relevemus artus, en deos tandem suos victrice lauru cinctus Agamemnon adit, et festa coniunx obvios illi tulit gressus reditque iuncta concordi gradu.
(세네카, 아가멤논 14:1)
Non loricam clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.15)
non ante coniunx induat vestes iube quam ture flammas pascat et placet deos, cana rigentem populo cinctus comam.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:17)
coire pectus pectori clipeus vetat:
(세네카, Phoenissae 479:1)
astringe galeam, laeva se clipeo inserat;
(세네카, Phoenissae 491:1)
Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
(세네카, Thyestes 76:1)
bullis hostilibus asper applicat a laeva surgentem balteus ensem, inseritur clipeo victrix manus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 172)

SEARCH

MENU NAVIGATION