라틴어 문장 검색

vel, si gentiles sordet venerarier umbras et placet esse duos sceptris sodalibus aequos, dic, age, quis terras dicionis sorte retentet, quis regat aequoreas aeterna lege procellas, ede coheredum distinctum ius dominorum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 134)
sic nulla iam restet mora, quin excitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfunctam pari, ut, quae laborum particeps commune discrimen tulit, sit et coheres gloriae cunctis in aevum saeculis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.157)
mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 11)
animam deinde Spiritus conplexibus pie maritam, prolis expertem diu, faciet perenni fertilem de semine, tunc sera dotem possidens puerpera herede digno Patris inplebit domum.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 16)
Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 229)
et qui sic sunt haud multum heredem iuvant:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 535)
Si te nulla movet tantarum gloria rerum, [nec super ipse tua moliris laude laborem,] Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:20)
Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:8)
cedes coemptis saltibus et domo villaque, flavos quam Tiberis lavit, cedes et exstructis in altum divitiis potietur heres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 35)
absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinguet pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 145)
Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar, non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas Africa neque Attali ignotus heres regiam occupavi nec Laconicas mihi trahunt honestae purpuras clientae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 181)
nescit equo rudis haerere ingenuus puer venarique timet, ludere doctior, seu Graeco iubeas trocho seu malis vetita legibus alea, cum periura patris fides consortem socium fallat et hospites indignoque pecuniam heredi properet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2411)
cuncta manus avidas fugient heredis amico quae dederis animo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 79)
parcus ob heredis curam nimiumque severus adsidet insano, potare et spargere flores incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 57)
utar et ex modico, quantum res poscet, acervo tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, quod non plura datis invenerit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 295)

SEARCH

MENU NAVIGATION