라틴어 문장 검색

ego vos hortari tantum possum, ut omnibus rebus humanis anteponatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:8)
vos autem hortor ut ita virtutem locetis (sine qua amicitia esse non potest) ut ea excepta nihil amicitia praestabilius putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:7)
Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse 282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:4)
itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:1)
sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 12:4)
est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 28:3)
te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos novisse vis, imitari etiam velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:4)
sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam tua sponte propensus es?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:9)
qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:2)
Hortata etiam est ut me ad haec conferrem animi aegritudo fortunae magna et gravi commota iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:1)
deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:4)
non enim mediocriter moveor auctoritate tua Balbe orationeque ea quae me in perorando cohortabatur ut meminissem me et Cottam esse et pontificem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:4)
Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:1)
Sed haec, cum ad philosophiam cohortamur, accuratius disputari solent, quod alio quodam libro fecimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:5)
multa enim saepe ad te cohortandi gratia scripsimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION