라틴어 문장 검색

cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:2)
namque et senatus honore rarissimo, statua in Palatio posita, prosecutus est eum et Claudius adlectum inter patricios conlaudans amplissimis uerbis hoc quoque adiecit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 3:3)
duos patricii generis conuictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit, docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:2)
Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, verebatur nec iniuria ex his, quae tribuisset sibi, quamque mutabilis esset, reputabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 22:2)
"Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:2)
Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 21:1)
Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 15:1)
Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 45:1)
"Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:44)
Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:3)
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 31:1)
Agit Meleager gratias amplexusque Perdiccam fidem eius in se аc benivolentiam conlaudat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 11:1)
terribilis, plenus fatis Phoeboque quieto, cui genitor tribuit monitu praenoscere divum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 247:1)
ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a9)
nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION