라틴어 문장 검색

tractum autem est hoc de Homero, qui inducit Aiacis umbram Vlixis conloquia fugientem, quod ei fuerat causa mortis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4686)
mixtique inpune Latini apud maiores enim magna erat cura fidei, adeo ut indutiis factis conloqui soliti essent duces populi Romani cum hostium ducibus, summaque severitate vindicaretur, si iniuriam se passos quererentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1341)
at ubi inter equitem et peditem pugna est, et urguetur pugna congressus iniqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4653)
quos vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 227)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:2)
deinde prima illa, quae in congressu solemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 10:2)
in quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:1)
quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non egeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:3)
Hic omnes adsensi significare inter sese et conloqui coeperunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 122:1)
sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio postulatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:2)
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:6)
quis autem non magis solos esse, qui in foro turbaque, quicum conloqui libeat, non habeant, quam qui nullo arbitro vel secum ipsi loquantur vel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum inventis scriptisque se oblectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:2)
A simili etiam mente vocis, qui videbantur infiniti, soni paucis notis inventis sunt omnes signati et expressi, quibus et conloquia cum absentibus et indicia voluntatum et monumenta rerum praeteritarum tenerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 2:2)
hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION