라틴어 문장 검색

atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 266:2)
comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:1)
sed plus suis comitiis plebs valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 334:2)
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 352:1)
accepto inde senatus consulto uti comitiis curiatis revocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 498:1)
eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae senatu obsecrante ne rem publicam in incerto relinqueret statu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 527:2)
An comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hane ab dis hominibusque urbem conveniet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 562:2)
sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 579:2)
ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 4:1)
comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 5:1)
exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 43:1)
Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum collegae facimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 71:2)
neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 79:3)
dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum inductum audierat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 122:1)
postero die senatu habito cum satis periclitatus voluntates hominum discedere senatum ab se vetuisset, stipatus ea multitudine, sella in comitio posita, viatorem ad M. Manlium misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 154:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION