라틴어 문장 검색

Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.5)
cui uidelicet luci dum sollicita intenderet, uidit animam praefatae Dei famulae in ipsa luce, comitantibus ac ducentibus angelis, ad caelum ferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:12)
Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:2)
adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:4)
sed ueniat carae matris comitata dolore:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 27)
Consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum exspectantes steterant, domum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 540:2)
at in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 502:1)
lycia comitantur ab alta] quos comitantur qui sunt Lycia ab alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1262)
pendens rota sulcat inanem aera et in liquido non solvitur orbita tractu, hic triplex uno comitatur Gratia nexu, hic redolet patulo Fortunae Copia cornu, hic spargit calathis, sed flores Flora perennes, hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris, hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat, hic Pallas madidis venit inter prela trapetis, hic distincta latus maculosa nebride Thyias Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso, hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit iam sectus recalet Corybas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION