라틴어 문장 검색

hunc neque candentes audent vestire pruinae, hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:28)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
en alio laedor graviore Pothino et patior maius Phario scelus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:292)
taceo, laesi quod transfuga fratris, quod levis ingenio.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:168)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, laederet exempli ne monumenta pii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam17)
quemcumque deorum laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum23)
nec inhospita Cynthi saxa tuos artus duro laesere cubili:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:75)
illa nihil, tacito sed laesa veneno solvitur in laticem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:152)
quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:180)
pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:236)
sed laedere mundum si libet et populis commune intendere letum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:40)
melius mucrone perirent, auferretque mihi luctu leviore sodales victa manus quam laesa fides.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:135)
haec fovet absentes, haec longe sola remotis consulit, haec nullis avidam rumoribus aurem pandit, ut ignarum numquam laesura clientem insidiosa tuos alienent murmura sensus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:18)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION