라틴어 문장 검색

non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, verbaque significent quid mea, norit, adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1221)
Amplae urbes, quae magna copia aquarum fruuntur, imminutam aquae copiam nonnumquam patiuntur, quae, discrimine exstante, congruo usu aequoque iure non semper ministratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 40:4)
Idcirco ait “non ad Dei consilium pertinere hoc donum ministrare ita ut eius beneficia tantummodo in utilitatem paucorum recidant”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:12)
At contra suam per intraneam coniunctionem cum veritate fides novam lucem ministrare valet, quae regis rationes praetergreditur, quandoquidem longius videt, quia Deum agentem intellegit, suo foederi suisque repromissionibus fidelem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:7)
ista ministranti regimen solemne dierum haudquaquam soli datur a factore potestas, sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권105)
"nam sanguis in culpam calens minus ministrat virium si fervor effetus malis clumbe virus contrahat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.72)
nam meritus de me est quod queam illi ut commodem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 164)
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant - furor arma ministrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:5)
litore aena locant alii, flammasque ministrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 16:5)
deus ipse faces animumque ministrat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:14)
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:5)
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 9:2)
hinc raptas fugientibus ingerit hastas in tergum, Iuno vires animumque ministrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:5)
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:2)
non iam mater alit tellus viresque ministrat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION