라틴어 문장 검색

Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus in spem totius orbis occupandi gerebatur, Graeciae quoque et Cretae arma commoverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 40:1)
Atque ille suorum tam indigna morte commotus urbem obsidere statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 18:3)
Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne concepto latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 4:1)
Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 29:2)
Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:1)
ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 22:2)
Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 8:2)
Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 30:2)
ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum!
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 9:3)
"Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 8:9)
Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 18:1)
haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 7:3)
Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 8:1)
Variae hinc cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 17:1)
Hic calor stupentia membra commovit, paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION