라틴어 문장 검색

pro lavdibus istis quia et contra fortiorem et pro patris salute dimicare conatus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8251)
quam cum Poly- phemus cyclops adamasset, primum concubitum eius precibus expetivit, mox vim adhibere conatus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 374)
Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a diis datum munus homini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 9:3)
sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 44:1)
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:2)
amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 32:11)
. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is quidem paucos menses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:1)
firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quam in amicitia quaerimus fides est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:1)
addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad , quam iam dudum tracto, constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:6)
in ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:2)
si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 4:1)
Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:4)
Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:4)
Ac iam illa omitto--neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea--quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere conatus es!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 15:2)
Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus sed indemnatus innocens in exilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION