라틴어 문장 검색

Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus capita?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:10)
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent, areaque attritis ridet adulta pilis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:15)
Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:2)
Suspicione si quis errabit sua Et rapiet ad se quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.17)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
Calvi momordit musca nudatum caput;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.1)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
Haec elocuta concidit virgo furens:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.17)
Eques Romanus a servo eius, ut transitum daret, manu leviter admonitus convertit se nec servum, a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem tam graviter palma percussit ut paene concideret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 7:1)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Non male deletae nudant tua facta tabellae, Nec data furtive munera crimen habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 54)
At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta, Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 210)
nudarant gladios:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권429)
tertia nudandas acceperat area messes, inque cavos ierant tertia musta lacus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권363)
ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus concidit in dura sanguinulentus humo, filia carpento patrios initura penates ibat per medias alta feroxque vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권392)

SEARCH

MENU NAVIGATION