라틴어 문장 검색

Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장7)
Nec erat qui cogeret ad bibendum, quoniam sic rex statuerat omnibus praepositis domus suae, ut facerent secundum uniuscuiusque voluntatem.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장8)
" Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장16)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장1)
Quasi vita hominibus vinum, si bibas illud moderate.
(불가타 성경, 집회서, 31장32)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
(불가타 성경, 요엘서, 4장3)
et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
(불가타 성경, 아모스서, 2장8)
Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: " Affer, ut bibamus ".
(불가타 성경, 아모스서, 4장1)
Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장8)
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.
(불가타 성경, 아모스서, 5장11)
bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 6장6)
Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.
(불가타 성경, 아모스서, 9장14)
Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: " Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;
(불가타 성경, 요나서, 3장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION