라틴어 문장 검색

Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:4)
Cibi uero esse debent ex iis, quae facile concoquantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 6:3)
Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 1:3)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:5)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec remoueantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:1)
si id non est, balneum tamen prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:3)
idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:4)
si id parum profuit, scalpello utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 9:4)
Prodest etiam mouere sternumenta;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:1)
seruatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 5:2)
Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:4)
Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones ualidae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum uehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:1)
Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad ualetudinem profuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:5)
Id Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:5)
sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION