라틴어 문장 검색

frigidior porro in puteis aestate fit umor, arescit quia terra calore et semina si qua forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:1)
quo magis est igitur tellus effeta calore, fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:2)
quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai non quierit calidum supera de reddere parte, cum superum lumen tanto fervore fruatur, qui queat hic supter tam crasso corpore terram perquoquere umorem et calido focilare vapore?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:7)
praeterea solis radiis iactatur aquai umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:15)
denique in os salsi venit umor saepe saporis, cum mare versamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:12)
principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:4)
umor aquae porro ferrum condurat ab igni, at coria et carnem mollit durata calore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:5)
insedabiliter sitis arida corpora mersans aequabat multum parvis umoribus imbrem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:2)
perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus voltus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:7)
Fumosae feret ipse propin de faece lagonae, Frontis et umorem colliget usque tuae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII6)
quidam radios solis pasci asserunt umore terreno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6077)
salsus sudor bene addidit 'salsus', ut significaret laborem futurum, ne forte alter in simulacro quilibet umor intellegeretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1732)
liquvntur 'li' in verbo producitur, ut hoc loco, item canis cum montibus umor liquitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 281)
alii manes nocturnos esse eius spatii, quod inter caelum terramque est, et ideo umoris qui noctu cadit potestatem habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6314)
nam secundum Milesium Thaletem omnia ex umore procreantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2415)

SEARCH

MENU NAVIGATION