라틴어 문장 검색

sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 3:2)
Et quamquam Cicero Crassum a. u. c. 701. et Clodium a. 702. interfectos dialogi licentia sibi adesse potuit fingere, non tamen post mensem anni 708. Iunium, quo Cato mortem sibi Uticae conscivit, conditum hoc opusculum esse videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:13)
nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:3)
annis fere cccccx post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio, Caeci filio, M. Tuditano cos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:4)
condiunt Aegyptii mortuos et eos servant domi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:2)
itaque et illos septem, qui a Graecis σοφοί, sapientes a nostris et habebantur et nominabantur, et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam heroicis aetatibus Ulixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 7:4)
etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:2)
his enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:10)
'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:9)
| Quod solum igitur salvo pudore poteram, contingere languorem simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa fuerat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:9)
Quae cum abdidisset cornea corpus domo Nec ullo pacto laedi posset condita, Venit per auras cornix et propter volans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.4)
O si maneret condito sensus patri, Quam graviter ferret, quod voluntatem suam Interpretari non potuissent Attici!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.19)
Frequenter comoedis cena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:3)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION